- MONOPHAGIA
- MONOPHAGIAGraeca vox, Solitariam cenam denotans, velut criminis locô, quondam lbiecta est, ut Athenaeus observat. Unde in criminatione Domitiani hoc non praetermiserunt veteres, quod solus vesceretur; cum civilissimi et communissimi quique Principes amicos semper suis conviviis, qua publicis, qua privatis, adhiberent, uti de Antonino Pio Capitolin. de Alexandro Seu. Lamprid. de Macrino, idem Capitolin. tradidêre. Et qui dem quo tidiani hi convivae Imperatorum etiam non vocati aderant et adesse quodammodo cogebantur, quod sine illis esse non posset Princeps: qua necessitate veniendi eos cum liberâsset Marcus, illisque secum convivandi gratiam fecisset, sequius interpretati sunt quidam et ad mores Marci arrogantes retulerunt, qui fastigium Principis servare cuperet. Sed longe aliâ id ratione fecisse, ipse testatum reliquit, ubi se didicisse a Parente refert, amicis remittere et cenandi et una peregrinandi secum necessitatem, καὶ τὸ ἐφεῖςθαι τοῖς φίλοις μήτε συνδειπνεῖν αὐτῷ πάντως, μήτε συναποδημεῖν ἐπάναγκες: quam modestam mentem et in commune quodammodo consulentem, propriâ sibi voce κοινονοημοσύνην appellat, eruditissimo eius Interpreti minus intellectâ. Vide Salmas. ad Capitolin. in vita Marci, c. 29. et infra Sensus communis. Neque vero Principes solum, verum et alios homines divites in more habuisse olim, ut soli non cenarent, vidimus supra, voce Micropsychus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.